Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.63.1 | Cic. Fam. 13.63.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.64.1 |
13.63.1
non putavi fieri posse ut mihi verba dessent , sed tamen in M . Laenio commendando desunt . itaque rem tibi exponam paucis verbis , sed tamen ut plane perspicere possis voluntatem meam . incredibile est quanti faciamus et ego et frater meus , qui mihi carissimus est , M . Laenium . id fit cum plurimis eius officiis tum summa probitate et singulari modestia . Eum ego a me invitissimus dimisi cum propter familiaritatem et consuetudinis suavitatem tum quod consilio eius fideli ac bono libenter utebar .
13.63.2
sed vereor ne iam superesse mihi verba putes , quae dixeram defutura .
commendo tibi hominem sic , ut intellegis me eum de quo ea supra scripserim debere commendare , a teque vehementer etiam atque etiam peto ut quod habet in tua provincia negoti expedias , quod tibi videbitur rectum esse ipsi dicas . hominem facillimum liberalissimumque cognosces . itaque te rogo ut eum solutum , liberum confectis eius negotiis per te quam primum ad me remittas . id mihi fratrique meo gratissimum feceris .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.63.1 | Cic. Fam. 13.63.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.64.1 |